

Liber Leviticus*
Caput 7: Versus 37
Ista est lex holocausti,etc.[ORIG., hom. 5.]Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur.Ista est lex,etc.[ISICH.]Vides differentes conversationes quae Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiae perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quae operatur ea quae sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quae sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit.